monumenta.ch > Plinius > sectio 210

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 210
{XXXVIII} apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem quam Africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam.